menota

Menota data services

Menu Search
51v AM 243 b α fol (AM 243 b α fol)  - 52r 52v 

On this page...

  • No text linked to this page in database

Images

et pre multitudine michi met
in numerabiliaEa precipue que commisi
in cogitacionibus uanisin uerbis in compositis
in improuida circa legem tuam sanctam negligencia
improuisis testificationibus in iuramentis
in plurimis operibus maliset minus utilibus
Confiteor et concedo coram te domine mi sub
omnium sanctorum et electorum testimonio
Adeo me reum delictorum et in iquorum actuum
quod ex eorum numero sum dampnabilis nisi
summa et prepotenti copia misericordie tue
muniar nec non meritis et intercessione sacra
specialis domine mee dei genitricis
marie et omnium sanctorumqui tibi ab exordio
mundi placueruntquia quecumque
palam uel occulte aprimeua etate mea
quoad hunc diem inique fecerim nuda tibi
sunt et manifestaet si uellem ea tegere
ne apparerent fragilitas namque mea improuida
in conspectu tuo perpetrare sua illicita desideria
non erubuitSed domine mi quia
non letaris super perdicione peccancium sed magis
ut uiuant et corripianturNosti eciam
quod homo fragilis sit et expers proprie uirtutis
uelut et alius puluis terrenus foliumue
marcidumnisi tu eum misericordie tue
manibus consolidesIdeoque ne me punias
in ire tue uehementi iudicio deprecor pociusque
uoluntatem penitencie et spacium
paciencia tua michi largiaturet ad
correctionem perseuerantem effectumAufer
ame domine miin uidiam et superbiam desperacionem
et cupiditatem in modestiam et in iusticiam et detestabilem
gulositatemÐe septem me
purifica uicí s criminalibus et eorum spurí s
uitulaminibusÐa michi domine mi caritatem
et spem perpetuam ueram fidem et humilitatem
scienciam et iusticiamet in omni
hora perficiendi uoluntatem tuamuirtutem
perfectamÐa michi et septem dona
spirituc tui principalia fructusque consequi
qui de eis germinare poteruntOpus
quippe manuum tuarum sum ego ad imaginem
tuam formatus seruus tuus in peccatis a
famulo tuo progenitus et ancille tue filius
Nunc autem cum misericordia tua ad officium tuum me elegerit
et ad regiam dignitatem indignum
me sublimaueritin sacro principatu
et super populum sanctum tuum me rectorem et iudicem
locaueritEnixius imploro ut non mea
merita sed populi cui presidio necessitatem attendas
et concedas michi intellectumin
iure modestiam et ueritatem eloquenciam et
consilium ut inter diuites et pauperes non aliut
discernam et iudicem quam quod tue libeat
maiestati et de quo gaudeant ipsi in uicem
ad mei iusti iudicí execucionemObsecro
et mi domine ut co adiutores meos et consiliarios
spiritu consilí et ueritatis inspires omnes
qui mecum in regimine regni laborant
Close

Log in

This service is only available to members of the relevant projects, and to purchasers of the skaldic volumes published by Brepols.
This service uses cookies. By logging in you agree to the use of cookies on your browser.

Close