menota

Menota data services

Menu Search
52r AM 243 b α fol (AM 243 b α fol)  - 52v 53r 

On this page...

  • No text linked to this page in database

Images

Precipue reginam quam michi lege matrimoní
copulari uoluisti nec non et ecclesie sacrosancte
ministros ʀomane sedis pontificem summum
episcopos et abates nostros prepositos et presbiteros
nostros et clerum uniuersumIpsis domine da
uite honestatem et operum rectitudinem ut coram
te luceant opera eorum bona exempla populo
dancia et uite doctrinamPrincipalibus
terre mee iudicibus meisque beniuolis qui
mecum regni curam agunt ueritatem et in iusticie
contemptum in mitte uiris intelligenciam
et in bonis moribus persistenciamAduersarí s
domine meis largire ut deprauitatibus
suis penitentes et resipiscentes ad pacis et
con cordie ueritatem conuertanturUniuersis
insuper huius regni in colis largire domine
scire et uelle te solum deum g digne colere
et diligere et obedienciam sanam superioribus
suis diligenter exibere et eisdem annue
pacis auctor pacem bonam et absque hostium
incursione telluris ubertatemMemento
eciam domine mi per sanctam misericordiam tuamtocius
humane propaginis tam uidelicet horum
quos ad huc carnea mancipant ergastula
quam exutorum tuo sancto iussu uel per missu mole
carnea in quorum redempcionem dominus noster ih̅c xc
unigenitus tuus preciosum sanguinem suum
dignatus est effundereInsuper domine mi errore
uel ignorancia excecatis tuamque sanctam trinitatem
non intelligentibus spiritum intelligencie
prestare digneris quo illuminati sciant
et cognoscant te solum deum et nullum alium
preter te essequia nemo ad tue cognicionis
contemplacionemnisi tua sancta misericordia ducente
ualet peruenireEt ad huc domine mi
quia loqui tecum attemptaui si semel loquar
queso ne de dignerissed inclina
misericorditer aures tuas et audi et de
habundanti pietate tua annue michi
domine mi ut me nunquam in manus insidiancium
michi tradas culpis meis exigentibus
et eorum predam et capturam aliquando me
fieri ne permittas ne uel ipsi gaudeant
de meis in fortuní s quos habeo corporales
hostes siue spiritales uisibiles aut in uisibiles
Uerumptamen cum in tuam sanctissimam uoluntatem
commisero sub tuam dexteram me
suscipe et nequaquam secundum actus meos
sed secundum tuum mitissimum miseransque iudicium
me corripeDa michi domine ualitudinem
sufficientem uirtutemque securam contra omnia
aduersanciaet meorum fraudes hostium
et ultra uires mee fragilitatis me
temptari ne paciarisSub morte me
subitanea uitam terminare ne sustineas
magis de hoc seculo me sic euocare digneris
ut dum in uita superstes fuero in uera penitencia
de omnibus spurcicí s meis tibi satis
agamet labore temporali terminato tecum
et cum sanctis tuis perhenniter requiescam
Close

Log in

This service is only available to members of the relevant projects, and to purchasers of the skaldic volumes published by Brepols.
This service uses cookies. By logging in you agree to the use of cookies on your browser.

Close